- MASTATIUM
- MASTATIUMvulgo Matas, castrum Galliae cum titulo Comitatus. Hoc cum Martiliaco Marcillac, a quo non longe abest, exstruxit Vulgrinus, Comes Encolismensium, Pertrocoriorum et Aginnensiunm, crica A. C. 870. vel. 880. contra Normannos, cum quibus illi ssqpenumero fuit confligendum. Inter Milites posten et Armigeros, qui Philippum Franciae Regem, Comiti Fuxensi bellum inferentem, sequuti sunt, A. C. 1271. memoratur praeter coeteros, Robertus de Mastacio, Vide Hadr. Vales. in voce Martiliacum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.